Cum autem audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. Qui cum venissent oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctumvisibiliter, quod forte nondum fecerant, nondum enim in quemquam illorum venerat, id est visibiliter descenderat. Constat enim quia invisibiliter Spiritum sanctum acceperant cum baptizati essent in nomine Domini Jesu Christi. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum, ita quod visibili signo ostendebatur, cum linguis omnibus loquerentur. Constat hunc Philippum diaconum fuisse, non apostolum. Quod videtur ex glossa super Matthaeum; quia manuum impositionem reservavit apostolis, quae propterea reservatur hodie solis eorum vicariis, id est episcopis qui manus imponunt, et frontem liniunt in confirmatione, ubi datus Spiritus sanctus ad robur. Si enim Philippus iste apostolus esset, statim baptizatis manus imponeret, nec ad hoc alios exspectaret. Cum autem Simon vidisset, quod per impositionem manus apostolorum daretur Spiritus sanctus, putans ex quadam industria hoc ab eis fieri, et hanc posse ab eis pretio comparari, obtulit eis pecuniam, dicens: Date mihi hanc potestatem, ut cuicunque manus imposuero, accipiat Spiritum sanctum, et sic voluit emere hanc potestatem ad lucrum. Ad quem Petrus: Pecunia, tua tecum sit in perditionem. Quod sic potest distingui, ne videatur imprecari pecuniae. Pecunia tua tecum sit, supple, ducens te in perditionem. Vel imprecando ait: In perditione pecunia tua tecum sit, id est pecuniam tuam habeas, et pro ea poenam aeternam luas. Sancti enim cum sententiam maledictionis proferunt, non ex voto ultionis, sed intuitu justitiae in eam prorumpunt. Non est tibi pars in sermone isto, ut ad manuum tuarum impositionem detur Spiritus sanctus. Cor enim tuum non est rectum coram Domino. Poenitentiam itaque age pro hac nequitia tua, et roga Deum, ut si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui. In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse. Sciebat eum Petrus in Spiritu, poenitentiam non acturum, sed ad hoc eum exhortari erat ejus officium. Simon autem sciens se indignum a Deo exaudiri, noluit orare, sed ait apostolis: Precamini pro me, ut nihil veniat super me horum quae dixistis. Petrus vero, et Joannes redibant Hierosolymam, et multis civitatibus Samaritanorum evangelizabant.